3. Sénèque (Apothéose) - Texte latin

 
[1]   [2]   [3]   [4]   [5]   [6]   [7]   [8]   [9]   [10]   [11]   [12]   [13]   [14]   [15]


 

Remarques

(1) Les citations explicites ou implicites sont signalées par des guillemets doubles ("..."), les guillemets simples ('...') étant réservés aux paroles en discours direct.
(2) Un [
C] renvoie à des remarques sur la "Source des citations"; un [N] à des "Notes sur le texte adopté et la traduction".
(3) Quant aux mots grecs, assez nombreux, ils sont translittérés et soulignés.


Chapitre 1

 

1. Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno nouo, initio saeculi felicissimi, uolo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita uera [N]; si quis quaesiuerit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui <m>erum [N] prouerbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. 2. Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam uenerit. Quis umquam ab historico iuratores exegit? Tamen, si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum uidit: idem Claudium uidisse se dicet iter facientem "non passibus aequis" [C]. Velit nolit, necesse est illi omnia uidere quae in caelo aguntur: Appiae uiae curator est, qua scis et diuum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. 3. Hunc si interrogaueris, soli narrabit: coram pluribus numquam uerbum faciet. Nam ex quo in senatu iurauit se Drusillam uidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod uiderit uerbis conceptis affirmauit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem occisum uidisset. Ab hoc ego quae tum audiui certa clara affero, ita illum saluum et felicem habeam.

[Traduction]


Chapitre 2

 

1. Iam Phoebus breuiore uia contraxerat arcum [N]
lucis et obscuri crescebant tempora somni,
iamque suum uictrix augebat Cynthia regnum,
et deformis Hiems gratos carpebat honores
diuitis Autumni, iussoque senescere Baccho [
N]
carpebat raras serus uindemitor uuas [
N].

2. Puto magis intellegi si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris. Horam non possum certam tibi dicere: facilius inter philosophos quam inter horologia conueniet. Tamen inter sextam et septimam erat. 3. 'Nimis rustice! Adquiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent: tu sic transibis horam tam bonam?'

4. Iam medium curru Phoebus diuiserat orbem
et propior nocti fessas quatiebat habenas,
obliquo flexam deducens tramite lucem.

[Traduction]


Chapitre 3

 

1. Claudius animam agere coepit nec inuenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: 'quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? nec umquam tam diu cruciatus cesset? Annus sexagesimus et quartus est, ex quo cum anima luctatur. Quid huic et reipublicae inuides? 2. Patere mathematicos aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo nouit: nemo enim umquam illum natum putauit. Fac quod faciendum est: "dede neci, melior uacua sine regnet in aula. [C]"' 3. Sed Clotho: 'ego mehercules' inquit 'pusillum temporis adicere illi uolebam, dum hos pauculos qui supersunt ciuitate donaret: constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos uidere. Sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.' 4. Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. 'Hos' inquit 'tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim conuictoribus.'

[Traduction]


Chapitre 4

 

1. Haec ait et turpi conuoluens stamina fuso
abrupit stolidae regalia tempora uitae.
At Lachesis, redimita comas, ornata capillos,
Pieria crinem lauro frontemque coronans,
candida de niueo subtemina uellere sumit
felici moderanda manu, quae ducta colorem
assumpsere nouum. Mirantur pensa sorores:
mutatur uilis pretioso lana metallo,
aurea formoso descendunt saecula filo.
Nec modus est illis: felicia uellera ducunt
et gaudent implere manus: sunt dulcia pensa.
Sponte sua festinat opus nulloque labore
mollia contorto descendunt stamina fuso;
uincunt Tithoni, uincunt et Nestoris annos.
Phoebus adest cantuque iuuat gaudetque futuris
et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat:
detinet intentas cantu fallitque laborem.
Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,
plus solito neuere manus humanaque fata
laudatum transcendit opus. 'Ne demite, Parcae'
Phoebus ait; 'uincat mortalis tempora uitae
ille mihi similis uultu similisque decore
nec cantu nec uoce minor. Felicia lassis
saecula praestabit legumque silentia rumpet.
Qualis discutiens fugientia Lucifer astra
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis, cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem
lucidus et primos a carcere concitat axes:
talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem
aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso
uultus et adfuso ceruix formosa capillo.'

2. Haec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faueret, fecit illud plena manu et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes chairontas, euphêmountas ekpempein domôn [C]. Et ille quidem animam ebulliit [N], et ex eo desiit uiuere uideri. Exspirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. 3. Vltima uox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte qua facilius loquebatur: 'uae me, puto, concacaui me.' Quod an fecerit, nescio; omnia certe concacauit.

[Traduction]


Chapitre 5

 

1. Quae in terris postea sint acta superuacuum est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant quae memoriae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliuiscitur. In caelo quae acta sint audite: fides penes auctorem erit [C]. 2. Nuntiatur Ioui uenisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput mouere; pedem dextrum trahere. Quaesisse se cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et uoce confusa; non intellegere se linguam eius: nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. 3. Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererrauerat et nosse uidebatur omnes nationes, iubet ire et explorare quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit: ut uidit noui generis faciem, insolitum incessum, uocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putauit sibi tertium decimum laborem uenisse. 4. Diligentius intuenti uisus est quasi homo. Accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait: tis pothen eis andrôn, poiê polis êde tokêes [C]? Claudius gaudet esse illic philologos homines: sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico uersu Caesarem se esse significans ait: Iliothen me pherôn anemos Kikonessi pelassen. Erat autem sequens uersus uerior, aeque Homericus: entha d'egô polin eprathon, ôlesa d'autous.

[Traduction]


Chapitre 6

 

1. Et imposuerat Herculi minime uafro, nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo uenerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat. 'Iste' inquit 'mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est, Munati municipem uides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus [C]. Itaque, quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus multis annis regnauit. Tu autem, qui plura loca calcasti [C] quam ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes et multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.' 2. Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret nemo intellegebat. Ille autem Febrim duci iubebat illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. Iusserat illi collum praecidi: putares omnes illius esse libertos, adeo illum nemo curabat.

[Traduction]


Chapitre 7

 

1. Tum Hercules: 'Audi me' inquit 'tu desine fatuari. Venisti huc, ubi mures ferrum rodunt [C]. Citius mihi uerum, ne tibi alogias excutiam.' Et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:

2. 'Exprome [C] propere sede qua genitus cluas,
hoc ne peremptus [
C] stipite [C] ad terram accidas:
haec claua reges saepe mactauit feros [
C].
Quid nunc profatu uocis incerto sonas?
Quae patria, quae gens mobile eduxit caput?
Edissere [
C]. Equidem regna tergemini petens
longinqua regis, unde ab Hesperio mari [
C]
Inachiam ad urbem nobile aduexi pecus,
uidi duobus imminens fluuiis iugum,
quod Phoebus ortu semper obuerso uidet,
ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit
Ararque, dubitans quo suos cursus agat,
tacitus quietis adluit ripas uadis.
Estne illa tellus spiritus altrix [
C] tui?'

3. Haec satis animose et fortiter. Nihilo minus mentis suae non est et timet môrou plêgên [C]. Claudius, ut uidit uirum ualentem, oblitus nugarum, intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. 4. Itaque, quantum intellegi potuit, haec uisus est dicere: 'ego te, fortissime deorum Hercule, speraui mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam, si memoria repetis, ego eram qui Tib<ur>i [N] ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. 5. Tu scis quantum illic miseriarum <eg>o tulerim [N], cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, ualde fortis licet tibi uidearis, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. Sed quoniam uolo * * *'

[Traduction]


Chapitre 8

 

1. * * * 'Non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobis qualem deum istum fieri uelis. Epikoureios theos [C] non potest esse: oute autos pragma echei oute allois parechei. Stoicus? quomodo potest "rotundus" esse, ut ait Varro, "sine capite, sine praeputio" [C]? Est aliquid in illo Stoici dei, iam uideo: nec cor nec caput habet. 2. Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebrauit Saturnalicius princeps, non tulisset illud, <n>e<d>um ab Ioue, quem, quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti. Silanum enim generum suum occidit. 'Oro, p<ropt>er <quid>?' Quod sororem suam, festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem uocarent, maluit Iunonem uocare. 'Quare' inquis, 'quaero enim, sororem suam ?' Stulte, stude: Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. 3. Quia Romae, inquis, mures molas lingunt, hic nobis curua corriget? Quid in cubiculo suo faciat nesci[o e]t; iam "caeli scrutatur plagas". Deus fieri uult? Parum est quod templum in Britannia habet, quod <hunc> [N] nunc barbari colunt et ut deum orant môrou euilatou tuchein?'

[Traduction]


Chapitre 9

 

1. Tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam morantibus, <nec> sententiam dicere <licere> nec disputare. 'Ego' inquit 'p.c., interrogare uobis permiseram, uos mera mapalia fecistis. Volo ut seruetis disciplinam curiae. Hic, qualiscumque est, quid de nobis existimauit?' 2. Illo dimisso primus interrogatur sententiam Ianus pater. Is designatus erat in kal. Iulias postmeridianus consul, homo, quantum uia sua fert, qui semper uidet hama prossô kai opissô [C]. Is multa diserte, quo<m> in foro uiuat [N], dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. 3. Multa dixit de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem. 'Olim' inquit 'magna res erat deum fieri: iam Fabam mimum [C] fecisti. Itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his qui arourês karpon edousin aut ex his, qu<a>s alit zeidôros aroura [C]. Qui contra hoc senatus consultum deus f<i>ctus [N] dictus pictusue erit, eum dedi laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis uapulare placet.' 4. Proximus interrogatur sententiam Diespiter, Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus. Hoc quaestu se sustinebat; uendere ciuitatulas solebat. Ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit. Censet itaque in haec uerba: 5. 'Cum Diuus Claudius et Diuum Augustum sanguine contingat nec minus Diuam Augustam auiam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit "feruentia rapa uorare" [C], censeo uti Diuus Claudius ex hac die deus sit ita uti ante eum quis optimo iure factus sit, eamque rem ad Metamorphosis Ouidi adiciendam.' 6. Variae erant sententiae, et uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uideret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat: 'noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat. [C]'

[Traduction]


Chapitre 10

 

1. Tunc diuus Augustus surrexit sententiae suae loco dicendae et summa facundia disseruit: 'Ego' inquit 'p.c., uos testes habeo, ex quo deus factus sum, nullum me uerbum fecisse: semper meum negotium ago. <Sed> non possum amplius dissimulare et dolorem, quem grauiorem pudor facit, continere. 2. In hoc terra marique [C] pacem peperi? ideo ciuilia bella compescui? ideo "legibus urbem fundaui [C]", operibus ornaui, ut...? Quid dicam, p.c., non inuenio: omnia infra indignationem uerba sunt. Confugiendum est itaque ad Messa<l>lae Coruini, disertissimi uiri, illam sententiam: "pudet imperii". 3. Hic, p.c., qui uobis non posse uidetur muscam excitare, tam facile homines occidebat quam canis excidit. Sed quid ego de tot ac talibus uiris dicam? Non uacat deflere publicas clades intuenti domestica mala. Itaque illa omittam, haec referam; nam etiam si <sphuron> me<um> [Graece] nescit, ego scio: engion gonu knêmês [C]. 4. Iste quem uidetis, per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame, unum abnepotem L. Silanum; uideris, Iuppiter, an in causa mala; certe in tua, si aequus futurus es. Dic mihi, diue Claudi: quare quemquam ex his quos quasque occidisti antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti? Hoc ubi fieri solet? In caelo non fit.

[Traduction]


Chapitre 11

 

1. Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem ripse podos tetagôn apo bêlou thespesioio [C]. Et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinam, cuius aeque auunculus maior eram quam tuus, occidisti. "Nescio" inquis. Di tibi malefaciant: adeo istuc turpius est quod nescisti quam quod occidisti. 2. C. Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius Crassi filium uetuit Magnum uocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit. Occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam [tristionias], <non> Assar<aci nat>ionem, nobiles tamen, Crassum uero tam fatuum ut etiam regnare posset. 3. Hunc nunc deum facere uultis ? Videte corpus eius dis iratis [C] natum. Ad summam, tria uerba [C] cito dicat et seruum me ducat. 4. Hunc deum quis colet? quis credet? Dum tales deos facitis, nemo uos deos esse credet. Summa rei, p.c., si honeste inter uos gessi, si nulli clarius respondi, uindicate iniurias meas. Ego pro sententia mea hoc censeo'. Atque ita ex tabella recitauit: 'Quandoquidem diuus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ouo ouum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum seuere animaduerti nec illi rerum iudicandarum uacationem dari eumque quam primum exportari et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.' 6. Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad inferos a caelo "unde negant redire quemquam" [C].

[Traduction]


Chapitre 12

 

1. Dum descendunt per uiam Sacram, interrogat Mercurius quid sibi uelit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. Et erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri: tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus con<c>entus [N], ut etiam Claudius audire posset. 2. Omnes laeti, hilares: populus Romanus ambulabat tamquam liber. Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, uix animam habentes, tamquam qui tum maxime reuiuiscerent. Ex his unus, cum uidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: 'Dicebam uobis: non semper Saturnalia erunt.' [C] 3. Claudius, ut uidit funus suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti enim megalôi chorikôi nenia cantabatur anapaestis:

'Fundite fletus,
edite planctus,
resonet tristi
clamore forum:
cecidit pulchre
cordatus homo,
quo non alius
fuit in toto
fortior orbe.
Ille citato
uincere cursu
poterat Celeris,
ille rebelles
fundere Parthos
leuibusque sequi
Persida telis,
certaque manu
tendere neruum,
qui praecipites
uulnere paruo
figeret hostes
pictaque Medi
terga fugacis.
Ille Britannos
ultra noti
litora ponti
et caeruleos
Sc<o>t<o>brigantas
dare Romuleis
colla catenis
iussit et ipsum
noua Romanae
iura securis
tremere Oceanum.
Deflete uirum,
quo non alius
potuit citius
discere causas,
una tantum
parte audita,
saepe neutra.
Quis nunc iudex
toto lites
audiet anno?
Tibi iam cedet
sede relicta
qui dat populo
iura silenti,
Cretaea tenens
oppida centum.
Caedite maestis
pectora palmis
o causidici,
uenale genus,
uosque poetae
lugete noui,
uosque in primis
qui concusso
magna parastis
lucra fritillo.'

[Traduction]


Chapitre 13

 

1. Delectabatur laudibus suis Claudius et cupiebat diutius spectare. Inicit illi manum Talthybius deorum [nuntius] et trahit capite obuoluto, ne quis eum possit agnoscere, per campum Martium, et inter Tiberim et uiam <R>ectam [N] descendit ad inferos. 2. Antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et uenienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait: 'quid di ad homines? [C]' 'Celerius!' inquit Mercurius 'et uenire nos nuntia.' Dicto citius Narcissus euolat. 3. Omnia procliuia sunt, "facile descenditur" [C]. Itaque quamuis podagricus esset, momento temporis peruenit "ad ianuam Ditis", ubi iacebat Cerberus uel, ut ait Horatius, "belua centiceps" [C]. Pusillum perturbatur (subalbam canem in deliciis habere adsueuerat) ut illum uidit canem nigrum, uillosum, sane non quem uelis tibi in tenebris occurrere, et magna uoce 'Claudius' inquit 'ueniet.' 4. Cum plausu procedunt cantantes heurêkamen, sugchair<o>men [N]. Hic erat C. Silius consul designatus, Iuncus praetorius, Sex. Traulus, M. Heluius, Trogus, Cotta, Vettius Valens, Fabius, equites R. quos Narcissus duci iusserat. Medius erat in hac cantantium turba Mnester pantomimus, quem Claudius decoris causa minorem fecerat. 5. Ad Messalinam (cito rumor percrebuit Claudium uenisse) conuolant primi omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Ampheus, Pheronaotus, quos Claudius omnes, necubi imparatus esset, praemiserat, deinde praefecti duo Iustus Catonius et Rufrius Pollio, deinde amici Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares, nouissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei. Et agmine facto Claudio occurrunt. 6. Quos cum uidisset Claudius, exclamat 'panta philôn plêrê [C]! quomodo huc uenistis uos?' Tum Pedo Pompeius: 'Quid dicis, homo crudelissime? quaeris quomodo? Quis enim nos alius huc misit quam tu, omnium amicorum interfector? In ius eamus: ego tibi hic sellas ostendam.'

[Traduction]


Chapitre 14
 

1. Ducit illum ad tribunal Aeaci. Is lege Cornelia, quae de sicariis lata est, quaerebat. Postulat nomen eius recipiat, edit subscriptionem: occisos senatores XXX<V>, equites R. CC<C>XXI, ceteros osa psamathos te konis te [C]. 2. <Iste> aduocatum non inuenit. Tandem procedit P. Petronius, uetus conuictor eius, homo Claudiana lingua disertus, et postulat aduocationem. Non datur. Accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus. Incipit patronus uelle respondere. Aeacus, homo iustissimus, uetat et illum, altera tantum parte audita, condemnat et ait: aike pathoi ta t' erexe, dikê k' itheia genoito [C]. 3. Ingens silentium factum est. Stupebant omnes nouitate rei attoniti; negabant hoc umquam factum. Claudio magis iniquum uidebatur quam nouum. 4. De genere poenae diu disputatum est, quid illum pati oporteret. Erant qui dicerent Si<syph>um diu laturam fecisse[nt], Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam. Non placuit ulli ex ueteribus missionem dari, ne uel Claudius umquam simile speraret. 5. Placuit nouam poenam constitui debere, excogitandum illi laborem irritum et alicuius cupiditatis spem sine effectu. Tum Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo. Et iam coeperat fugientes semper tesseras quaerere et nihil proficere.

[Traduction]


Chapitre 15

 

1. Nam quotiens missurus erat resonante fritillo,
utraque subducto fugiebat tessera fundo;
cumque recollectos auderet mittere talos,
"lusuro similis" semper semperque petenti [
C],
decepere fidem: refugit digitosque per ipsos
fallax adsiduo dilabitur alea furto.
Sic, cum iam summi tanguntur culmina montis,
inrita Sisyphio uoluuntur pondera collo.

2. Apparuit subito C. Caesar et petere illum in seruitutem coepit. Producit testes, qui illum uiderant ab illo flagris, ferulis, colaphis uapulantem. Adiudicatur. C. Caesari [Caesar] illum Aeac<us> donat. Is Menandro liberto suo tradidit, ut a cognitionibus esset.

[Traduction]

 


[1]   [2]   [3]   [4]   [5]   [6]   [7]   [8]   [9]   [10]   [11]   [12]   [13]   [14]   [15]

Dans Sénèque: Introduction - Bibliographie - Texte - Traduction - Citations - Notes

Hors Sénèque: Bibliotheca Classica Selecta - Autres traductions françaises