Bibliotheca Classica Selecta - Autres traductions françaises dans la BCS - Suétone (généralités)
Vie de Vitellius (généralités) - (traduction française 43 K) - (par chapitres)
[I](1) Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissimam tradunt, partim ueterem et nobilem, partim uero nouam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores obtrectatoresque imperatoris Vitellii euenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae condicione uariatum esset. (2) Exstat Q. Elogi ad Quintum Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse; horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam; (3) indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae, eorumque progeniem longo post interuallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.
(1) Contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia, equitem R. genuerit. (2) Sed quod discrepat, sit in medio. Ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit, Aulum Quintum Publium Lucium. (3) Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia. (4) Quintus caruit ordine, cum auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset. (5) Publius, Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia morbo periit. (6) Lucius ex consulatu Syriae praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. (7) Mox cum Claudio principe duos insuper ordinarios consulatus censuramque gessit. (8) Curam quoque imperii sustinuit, absente eo expeditione Britannica; uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat. (9) Idem miri in adulando genii, prius C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non aliter adire ausus esset quam capite uelato circumuertensque se, deinde procumbens. (10) Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, pro maximo numere a Messalina petit, ut sibi pedes praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum inter togam tunicasque gestauit assidue, nonnumquam osculabundus. (11) Narcissi quoque et Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. (12) Huius et illa uox est: Saepe facias, cum Saeculares ludos edenti Claudio gratularetur.
(1) Decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex Sextilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. (2) Defunctum senatus publico funere honorauit, item statuam pro rostris cum hac inscriptione: PIETATIS IMMOBILIS ERGA PRINCIPEM. (3) A. Vitellius L. filius imperator natus est VIII. Kal. Oct., uel ut quidam VII. Id. Sept., Druso Caesare Norbano Flacco cons. (4) Genituram eius praedictam a mathematicis ita parentes exhorruerunt, ut pater magno opere semper contenderit ne qua ei prouincia uiuo se committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afficto statim lamentata sit. (5) Pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana scorta, et ipse perpetuo spintriae cognomine notatus existimatusque corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse.
Sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit, Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi legatione suspecta, exorandumque praebuerat.
(1) Trium itaque principium indulgentia non solum honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis auctus, proconsulatum Africae post haec curamque operum publicorum administrauit et uoluntate dispari et existimatione. (2) In prouincia singularem innocentiam praestitit biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbano officio dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur, proque auro et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.
(1) Vxorem habuit Petroniam consularis uiri filiam, et ex ea filium Petroniarum captum altero oculo. (2) Hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset. (3) Duxit mox Galeriam Fundanam praetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope mutum et elinguem.
(1) A Galba in inferiorem Germaniam contra opinionem missus est. (2) Adiutum putant T. Vinii suffragio, tunc potentissimi et cui iam pridem per communem factionis Venetae conciliatus esset: nisi quod Galba prae se tulit, nullos minus metuendos quam qui de solo uictu cogitante, ac posse prouincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuiuis euidens sit contemptu magis qua gratia electum. (3) Satis constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis, quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis, domum in reliquam partem anni ablocaret, utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas. (4) Creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisse nec aliter quam extorti quinquaginta sestertiis remisisset. (5) Aduenientem male animatus erga principem exercitus pronusque ad res nouas libens ac supinis manibus excepit, uelut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra, facili ac prodigo animo. (6) Quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans, perque stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.
(1) Castra uero ingressus nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. (2) Quare uixdum mense transacto, neque die neque temporis ratione habita, ac uiam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita ut erat, in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos uicos, strictum Diui Iuli gladium tenens, detractum delubro Martis atque in prima gratulatione porrectum sibi a quodam; (3) nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus, "Bono," inquit, "animo estote! nobis adluxit," nullo sermone alio apud milites usus. (4) Consentiente deinde etiam superioris prouinciae exercitu, qui prius a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum ab uniuersis cupide recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusauit.
(1) Ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias, quas aduersus Othonem praemitteret, quasque ipse perduceret. (2) Praemisso agmine laetum euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit, lustratisque signis ingressos uiam sensim antecessit. (3) At contra ipso mouente, statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, ac laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura reddenti gallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit. (4) Quibus ostentis par respondit exitus; nam confirmatum per legatos suo imperium per se retinere non potuit.
(1) De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit, nihilque cunctatus, quidquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit edicto iussas tribunis tradere arma. (2) Centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos interuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate gessisset. (3) Namque itinere inchoato, per medias ciuitates ritu triumphantium uectus est, perque flumina delicatissimis nauigiis et uariarum genere redimit, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens; qui non contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant, uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus. (4) Vtque campos, in quibus pugnatum est, adiit, abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere occisum hostem et melius ciuem. (5) Nec eo setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum meri propalam hausit passimque diuisit. (6) Pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens, dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum. (7) In Appennini quidem iugis etiam peruigilium egit.
(1) Vrbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctum, inter signa atque uexilla, sagulatis comitibus, ac detectis commilitonum armis. (2) Magis deinde omni diuino humanoque iure neglecto, Alliensi die pontificatum maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem. (3) Et ne cui dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Mario campo adhibita publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, inchoantique Neroniana cantica primus exultans etiam plausit.
(1) Talibus principiis, magnam imperii partem non nisi consilio et arbitrio uilissimi cuiusque histrionum et aurigarum administrauit, et maxime Asiatici liberti. (2) Hunc adulescentulum mutua libidinem constupratum, mox taedio profugum cum Puteolis poscam uendentem reprehendisset, coiecit in compedes statimque soluit et rursus in deliciis habuit; iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano lanistae uendidit dilatumque ad finem numeris repente subripuit, et prouincia demum accepta manumisit, ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane, rogantibus pro eo cunctis, detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis maculam.
(1) Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaque deditus, epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in ientacula et prandia et cenas comissationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine. (2) Indicebat autem aliud alii eadem die, nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constituerunt. (3) Famosissima super cetera fuit cena data ei aduenticia a fratre, in qua duo milia lectissimorum piscium, septem auium apposita traduntur. (4) Hanc quoque exsuperauit ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem clipeum Mineruae poliouchou dictitabat. (5) In hac scarorum iocinera, phasianorum et pauorum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque fretoque Hispanico per nauarchos ac triremes petitarum, commiscuit. (6) Vt autem homo non profundae modo sed intempestiuae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperauit, quin inter altaria ibidem statim uiscus et farra paene rapta e foco manderet, circaque uiarum popinas fumantia obsonia, uel pridiana atque semesa.
(1) Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium, nobiles uiros, condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii adlicefactos uario genere fraudis occidit; etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat. (2) Tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit; ex quibus quendam in ipsa salutatione supplicio traditum statimque reuocatum, cunctis clementiam laudantibus, coram interfici iussit, uelle se dicens pascere oculos; alterius poenae duos filios adiecit deprecari pro patre conatos. (3) Sed et equitem R. proclamantem, cum raperetur ad poenam: Heres meus es, exhibere testamenti tabulas coegit, utque legit coheredem sibi libertum eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit. (4) Quosdam et de plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni clare male dixerant, interemit, contemptu sui et noua spe id ausos opinatus. (5) Nullis tamen infensior quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal. Oct. urbe Italiaque mathematici excederent, statim libellus propositus est, et Chaldaeos edicere, bonum factum, ne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diem usquam esset. (6) Suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset. (7) Alii tradunt ipsam taedio praesentium et imminentium metu uenenum a filio impetrasse, haud sane difficulter.
(1) Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani uerba iurarunt. (2) Ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem, nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est. (3) Dilectum quoque ea condicione in urbe egit, ut uoluntatis non modo missionem post uictoriam, sed etiam ueteranorum iustaque militiae commoda polliceretur. (4) Vrgenti deinde terra marique hosti hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu opposuit, hinc Betriacenses copias et duces; atque ubique aut superatus aut proditus, salutem sibi et milites sestertium a Flauio Sabino Vespasiani fratre pepigit; statimque pro gradibus Palati apud frequentes milites, cedere se imperio quod inuitus recepisset professus, cunctis reclamantibus rem distulit ac nocte interposita primo diluculo sordidatus descendit ad rostra multisque cum lacrimis eadem illa, uerum e libello testatus est. (5) Rursus interpellante milite ac populo et ne deficeret hortante omnesque operam suam certatim pollicente, animum resumpsit Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam metuentis ui subita in Capitolium compulit, succensoque templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et proelium et incendium e Tiberiana prospiceret domo inter epulas. (6) Non multo post paenitens facti et in alios culpam conferens, uocata contione iurauit coegitque iurare et ceteros, nihil sibi antiquius quiete publica fore. (7) Tunc solutum a latere pugionem consuli primum, deinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae positurus abscessit. Sed quibusdam adclamantibus ipsum esse Concordiam, rediit nec solum retinere se ferrum affirmauit, uerum etiam Concordiae recipere cognomen.
(1) Suasitque senatui, ut legatos cum uirginibus Vestalibus mitterent pacem aut certe tempus ad consultandum petituros. (2) Postridie responsa opperienti nuntiatum est per exploratorem hostes appropinquare. (3) Continuo igitur abstrusus gestatoria sella, duobus solis comitibus, pistore et coco, Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret; mox leui rumore et incerto, tamquam pax impetrata esset, referri se in Palatium passus est. (4) Vbi cum deserta omnia repperisset, dilabentibus et qui simul erant, zona se aureorum plena circumdedit confugitque in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane lectoque et culcita obiectis.
(1) Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obuio rimabantur, ut fit, singula. (2) Ab is extractus e latebra, sciscitantes quis esset (nam ignorabatur) et ubi esset Vitellium sciret, mendacio elusit; deinde agnitus rogare non destitit, quasi quaedam de salute Vespasiani dicturus, ut custodiretur interim uel in carcere, donec religatis post terga manibus, iniecto ceruicibus laqueo, ueste discissa seminudus in forum tractus est inter magna rerum uerborumque ludibria per totum uiae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut uisendam praeberet faciem neue summitteret; quibusdam stercore et caeno incessentibus, aliis incendiarium et patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam corporis uitia exprobrante; (3) erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex uinulentia, uenter obesus, alterum ferum subdebile impulsu olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministratore exhiberet. (4) Tandem apud Gemonias minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus et inde unco tractus in Tiberim.
Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo; nec fefellit coniectura eorum qui augurio, quod factum ei Viennae ostendimus, non aliud portendi praedixerant, quam uenturum in alicuius Gallicani hominis potestatem; siquidem ab Antonio Primo aduersarum partium duce oppressus est, cum Tolosae nato cognomen in pueritia Becco fuerat; id ualet gallinacei rostrum.
Vie de Vitellius (généralités) - (traduction française 43 K) - (par chapitres)
Autres traductions françaises dans la BCS - Suétone (généralités)
[15 mars 2001]